monumenta.ch > Plinius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 7
{II} Seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur, et hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces inportet. itane et Galliae censentur hoc reditu? montesque mari oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare ipsum, quod vocant inane?